monumenta.ch > Augustinus > 32 > 8 > 10 > 25 > 28 > 4 > 4 > 4 > 14 > 7 > 15 > 44 > 16 > 80 > 31 > 21 > 29 > 13 > 31 > 54 > 18 > 3 > 71 > 19 > 26 > 22 > 31 > 20 > 12 > 83
>>> Augustinus, Epistolae, CAPUT XXXVII., 84.

Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 37, 83.

1 Scio autem quam non supervacanea sollicitudine, per hanc occasionem quaestionum mihi abs te propositarum, Novi Testamenti gratiam tibi voluerim copiosius commendare.
2 Habet enim adversarios, qui eius profunditate turbati, non Deo tribuere, sed potius sibi volunt arrogare quod boni sunt.
3 Nec tales sunt, quos facile contemnas; sed continenter viventes, atque in bonis operibus laudabiles: nec falsum Christum sicut Manichaei aliique plurimi haeretici, sed eumdem verum aequalemque Patri et coaeternum, veraciterque hominem factum, et venisse credentes, et venturum exspectantes; sed tamen ignorantes Dei iustitiam, et suam constituere volentes.
4 Neque enim frustra Dominus, cum et illas commemoraret quae secum intraverunt ad nuptias, et illas contra quas ianuas clausit, et quibus respondit, Nescio vos, utrasque virgines dixit, propter continentiam; et quinque propter concupiscentiam carnis edomitam, quinario praeditam sensu; ornatas utrasque lampadibus, propter bonorum operum bonaeque conversationis in conspectu hominum luculentissimam laudem; utrasque obviam sponso euntes, propter exspectationem qua Christi speratur adventus: sed tamen alias sapientes, alias stultas, quod sapientes oleum acceperunt in vasis suis, stultae autem hoc non ferebant secum; in tam multis pares, hoc solo eas dispares demonstrat, hoc solo diversa eis et contraria nomina imponit.
Augustinus HOME