monumenta.ch > Augustinus > 75
Augustinus, Epistolae, CAPUT XXXI., , 74. <<<    

Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 31, 75.

1 Irridentium quippe responsio mihi videtur, cum eis a sapientibus virginibus dicitur.
2 Ite potius ad vendentes, et emite vobis: sicut in quodam libro Sapientiae scriptum est, ubi contemptoribus dicit.
3 Et ego perditioni vestrae superridebo (Prov. 1, 26).
4 Illa autem responsione qua petentibus oleum dictum est, Ne forte non sufficiat nobis et vobis, non desperanter, sed humiliter dictum est.
5 Quis enim sic praesumat de conscientia sua, ut certus sit eam sibi in iudicio Dei posse sufficere, nisi misericordes misericorditer iudicet?
6 Iudicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam (Iacobi II, 13).
7 Ipsae autem sunt lampades acceusae, opera scilicet bona, de quibus Dominus dicit: Luceant bona opera vestra coram hominibus, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16).
8 Hucusque pertendit intentio virginum sapientium, ut ideo velint videri ab hominibus opera sua bona, non quo ab eis laudentur ipsae, sed ut glorificetur Deus, a quo illis est quod bene operantur: ac per hoc interiori bono gaudent, quod est coram Deo, ubi eleemosyna in occulto, ut pater, qui videt in occulto, reddat.
9 Et ideo non deficiunt lampades, quia interiori oleo vegetantur, id est intentione bonae conscientiae, qua coram Deo fit in eius gloriam quidquid coram hominibus in bonis operibus lucet.
10 At vero stultarum virginum, hoc oleum non secum portantium deficiunt lampades; id est, non perseveranter bona opera lucent, cum laus humana fuerit subtracta, propter quam illa faciebant, hucusque intentionem suam perducentes ut viderentur ab hominibus, non ut glorificaretur Pater qui in coelis est.
11 Quae intentio perennis est gloriae, qua novit anima Deo se debere quod iustificata est ad facienda bona opera, et ideo in illo, non in se, laudari amat.
12 Unde alibi homo Dei cantat, In Domino laudabitur anima mea (Psal. XXXIII, 2), ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. 1, 31).
Augustinus HOME