monumenta.ch > Augustinus > 74
>>> Augustinus, Epistolae, CAPUT XXXI., 75.

Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 31, 74.

1 Animae igitur rationalis mutabilitas admonetur, quo noverit, nisi participatione incommutabilis boni, iustam, salvam, sapientem, beatam se esse non posse, nec sibi eam bonum esse posse propria voluntate, sed malum.
2 Propria quippe voluntate avertitur a bono incommutabili, eaque aversione vitiatur: nec sanari per seipsam potest, sed gratuita misericordia sui Creatoris, quae in hac vita eam ex fide viventem in spe constituit salutis aeternae.
3 Unde non altum sapiat, sed timeat; eoque timore casto inhaereat Deo, qui eam a propria immunditia qua inordinate bona inferiora dilexit, velut a quadam fornicatione spirituali mundavit: nec humanis laudibus extollatur, ne sit in virginibus stultis (Matth. XXV, 1-13), aliena laude laetantibus (hoc enim de quaestionibus tuis restat extremum), et propter ipsam inanem laudem, non propter conscientiam suam, ubi illis testis est Deus, bona operantibus; sed sit in virginibus sapientibus, ubi dicat quod ait Apostolus: Nam gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae (II Cor. 1, 12).
4 Hoc enim est oleum ferre secum, non a vendentibus emere, hoc est ab adulantibus.
5 Adulatores namque laudem suam tanquam oleum venditant stultis.
6 De hoc oleo dicitur in Psalmo: Emendabit me iustus in misericordia, et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguabit caput meum (Psal. CXL, 5).
7 Elegit a iusto misericorditer reprehendi, et quodammodo colaphizari, quam, ut ei caput in superbiam crescat peccatoris adulatione laudari.
Augustinus HOME