monumenta.ch > Augustinus > 35 > 85 > 54 > 26 > 25 > 27 > 31 > 22 XII > 72 > 42 > 79 > 49 > 84 > 80 > 18 XII > 68 > 33 > 65 > 83 > 82 > 45 > 32 > 33 > 41 > 36 > 51 > 29 XVI > 37 > 33 > 30 > 50 > 55 > 40 > 51 > 64 > 34 > 49 > 48 > 44 > 34 > 28 > 60
Augustinus, Epistolae, CAPUT XXIV., , 59. <<<     >>> 61.

Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 24, 60.

1 Apud te laus mea.
2 Quid ergo nocent qui tanquam victo insultant, quod me in temporalibus dereliqueris?
3 In Ecclesia magna confitebor tibi: non quanta ista Synagoga est, quae irridet mortem derelicti, sed in Ecclesia magna diffusa per omnes gentes, quae credit in resurrectionem non derelicti.
4 Haec est unica illa quam petit de manu canis erui, de qua etiam paulo ante dixit, In medio Ecclesiae cantabo te.
5 Et nunc quod ait, confitebor tibi, in eis utique qui confitebuntur, in quibus et loquitur.
6 Confessio autem non tantum peccatorum est, sed et laudis Dei; sicut ipse in Evangelio, Confitebor tibi, inquit, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI, 25).
7 Ideo sequitur et dicit: Vota mea reddam coram timentibus eum.
8 Edent pauperes, et saturabuntur; et laudabunt Dominum qui requirunt cum.
9 Ipsi sunt parvuli de quibus dixit, et revelasti ea parvulis; timentes eum, et pauperes, id est humiles, qui non alta sapiunt, sed timent timore illo casto, non quo poena formidatur, sed quo gratia conservatur.
Augustinus HOME