Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 22, 54.
| 1 | Haec est iustitia Dei, hoc est quod Deus donat homini, cum iustificat impium. |
| 2 | Hanc Dei iustitiam ignorantes superbi Iudaei, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti (Rom. X, 3); hac superbia deiiciuntur, ut humilis inseratur oleaster. |
| 3 | Et illi ibunt in tenebras exteriores, de quibus inter alia requisisti, venientibus ab oriente et occidente multis, qui recumbent cum Abraham, Isaac et Iacob in regno coelorum (Matth. VIII, 12, 11). |
| 4 | Sunt enim modo in exteris tenebris, unde correctio desperanda non est; quam si contempserint, ibunt in tenebras exteriores, ubi correctionis locus non erit: quoniam Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae (I Ioan. I, 5); sed lux cordis, non istorum qui in carne sunt oculorum; nec omnino talis, qualis huius lucis visibilis phantasia cogitatur; quanquam et ibi est videre, sed longe aliter, longe dissimiliter. |
| 5 | Qualis enim lux est ipsa charitas, quis verbis explicet? |
| 6 | quis earum rerum quae sensibus carnis adiacent, ullo demonstret exemplo? |
| 7 | An forte lux non est charitas? |
| 8 | Audi apostolum Ioannem: ipse quippe dixit quod modo commemoravi, Quoniam Deus lux est, et tenebrae non sunt in eo ullae; (I Ioan. I, 5) qui rursum dicit, Deus charitas est (Id. IV, 8). |
| 9 | Ac per hoc si Deus lux est, et Deus charitas est, profecto charitas lux ipsa est, quae diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). |
| 10 | Item dicit: Qui odit fratrem suum, in tenebris est usque adhuc (I Ioan. II, 11). |
| 11 | Istae sunt tenebrae, in quas diabolus et angeli eius multum superbiendo progressi sunt. |
| 12 | Charitas enim non aemulatur, non inflatur (I Cor. XIII, 4). |
| 13 | Ideo non aemulatur, quia non inflatur: ubi enim praecedit inflatio, continuo sequitur aemulatio; quoniam superbia mater est invidentiae. |