monumenta.ch > Augustinus > 13 > 10 > 14 > 16 > 11 > 10 > 41 > 36 > 15 > 18 > 11 > 17 > 32 > 15 > 20 > 24 > 33 > 31 > 13 > 17 > 66 > 10 > 11 > 10 > 17 > 13 > 39 > 10 > 16 > 62 > 38 > 21 > 10 > 13 > 38 > 16 > 42 > 10 > 16 > 57 > 10 > 31 > 52 > 27 > 61 > 37 > 18 > 35 > 34 > 10 > 26 > 75 > 39 > 67 > 54 > 58 > 15 > 14 > 81 > 19 > 10 V > 11 > 18 > 53
Augustinus, Epistolae, CAPUT XXI., , 52. <<<    

Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 21, 53.

1 Timor ergo non est in charitate, quia perfecta charitas foras mittit timorem; sed illum servilem, illum quo cum se quisque ab opere malo abstinet, poena terretur, non iustitia delectatur; hunc charitas foras mittit, quam non delectat iniquitas, etiamsi proponatur impunitas: non illum quo timet anima ne amittat ipsam gratiam, qua in illa factum est ut eam non peccare delectet; quo timet ne Deus eam deserat, etiamsi nullis dolorum cruciatibus puniat.
2 Hic timor castus est; non eum charitas eiicit, sed adsciscit.
3 De illo quippe scriptum est, Timor Domini castus, permanens in saeculum saeculi (Psal. XVIII, 10): nequaquam istum diceret permanentem, nisi sciret alium qui non permaneret.
4 Et bene istum castum dixit; hoc enim non caret amor quo anima inhaeret Deo, quae dicit in alio psalmo: Perdidisti omnem qui fornicatur abs te; mihi autem adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII, 27, 28).
5 Nam et coniux quae adulterinum animum gerit, etiamsi timore viri non adulterium perpetrat, tamen quod deest operi, inest voluntati: casta vero aliter timet; nam et ipsa timet virum, sed caste.
6 Denique timet illa ne vir infestus adveniat; ista, ne offensus abscedat: non amanti enim praesentia viri molesta est; amanti autem, absentia.
7 Timore itaque casto, permanenti in saeculum saeculi, timeat Deum omne semen Israel.
8 Timeant quem diligunt, non alta sapiendo, sed humilibus consentiendo; cum timore et tremore suam ipsorum salutem operentur.
9 Deus est enim qui operatur in eis et velle, et operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 12, 13).
Augustinus HOME