monumenta.ch > Augustinus > 81 > 26 > 37 > 61 > 27 > 22 X > 52 > 31 > 57 > 42 > 22 XIV > 10 V > 29 > 38 > 21 > 38 > 23 X > 62 > 39 > 10 > 23 XIV > 15 X > 16 X > 66 > 13 > 24 > 16 VII > 51
Augustinus, Epistolae, CAPUT XX., , 50. <<<    

Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 20, 51.

1 Cum iis igitur agens Apostolus, qui olivae per gratiam inserebantur, Dicis, inquit, fracti sunt rami, ut ego inserar.
2 Bene; propter incredulitatem fracti sunt.
3 Tu autem, fide sta; noli altum sapere, sed time (Rom. XI, 19, 20).
4 Dei est enim beneficium, non meritum tuum; quod et alibi dicit: Gratia salvi facti estis per fidem; et hoc non ex vobis, sed Dei donum est, non ex operibus, ne forte quis extollatur.
5 Ipsius enim sumus figmentum, creati in Iesu Christo in operibus bonis, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus (Eph. II, 8-10).
6 In hoc itaque intellectu gratiae inest timor, de quo dicitur: Noli altum sapere, sed time (Rom. XI, 20).
7 Timor autem iste alius est; non est ille servilis quem charitas foras mittit.
8 Illo enim timetur ne incidatur in tormentum supplicii; isto autem, ne amittatur gratia beneficii.
Augustinus HOME