Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 19, 48.
| 1 | Multum est et nimis longum diligenter enucleare cur filii promissionis pertinentes ad Isaac, Novi Testamenti gratiae deputentur. |
| 2 | Breviter tamen attingam, unde tanto fructuosius cogitabis, quanto magis pie cogitaveris. |
| 3 | Non omnia Deus quae praedicit, promittit; praedicit enim etiam illa quae non ipse facit, quia est omnium praescius futurorum. |
| 4 | Praedicit ergo et peccata hominum; quae potuit praescire, non facere. |
| 5 | Promittit autem quae ipse facturus est; nec ea mala, sed bona. |
| 6 | Quis enim promittit mala? |
| 7 | Quamvis itaque mala inferat malis, non peccata, sed supplicia; minatur tamen ea potius quam promittit. |
| 8 | Omnia largitur et praescit; sed peccata praedicit, supplicia minatur, beneficia pollicetur. |
| 9 | Filii ergo promissionis, filii sunt beneficii. |
| 10 | Haec est gratia, quae gratis datur, non meritis operantis, sed miseratione donantis. |
| 11 | Hinc gratias agimus Domino Deo nostro, quod est magnum sacramentum in sacrificio Novi Testamenti, quod ubi, et quando, et quomodo offeratur, cum fueris baptizatus, invenies. |