monumenta.ch > Augustinus > 13 > 10 > 14 > 16 > 11 > 10 > 41 > 36 > 15 > 18 > 11 > 17 > 32 > 15 > 20 > 24 > 33 > 31 > 13 > 17 > 66 > 10 > 11 > 10 > 17 > 13 > 39 > 10 > 16 > 62 > 38 > 21 > 10 > 13 > 38 > 16 > 42 > 10 > 16 > 57 > 10 > 31 > 52 > 27 > 61 > 37 > 18 > 35 > 34 > 10 > 26 > 75 > 39 > 67 > 54 > 58 > 15 > 14 > 81 > 19 > 10 V > 11 > 18 > 53 > 59 > 56 > 47 > 46
Augustinus, Epistolae, CAPUT XVIII., , 45. <<<    

Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 18, 46.

1 Ergo qui timetis Dominum, laudate eum: ut Deum non serviliter sed libere colatis, eum amare discite quem timetis, et poteritis laudare quod amatis.
2 Timentes enim Deum homines Veteris Testamenti, propter litteram terrentem et occidentem, nondum habentes Spiritum vivificantem (II Cor III, 6), currebant cum sacrificiis ad templum; et quamvis in figuram futuri sanguinis quo redempti sumus, tamen nescientes quid per eas praefiguraretur, cruentas victimas immolabant.
3 Nunc vero in gratia Novi Testamenti, qui timetis Dominum, laudate eum.
4 Ipse quippe in alio psalmo, illa mutanda praenuntians quae tunc in umbra futuri offerebantur, Non accipiam, inquit, de manu tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos.
5 Et paulo post, ut ostenderet sacrificium Novi Testamenti, quando illa fuerant cessatura, Immola, inquit, Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua.
6 Et in fine eiusdem psalmi, Sacrificium, inquit, laudis glorificabit me; et illic via est, qua ostendam illi salutare meum (Psal. XLIX, 9, 14, 23).
7 Salutare Dei Christus est, quem infantem Simeon senex cum agnovisset in spiritu, eumque sumspisset in manus.
8 Nunc dimittis, inquit, Domine, servum tuum, secundam verbum tuum in pace; quoniam viderunt oculi mei salutare tuum. (Luc. II, 29, 30).
Augustinus HOME