monumenta.ch > Augustinus > 35 > 85 > 54 > 26 > 25 > 27 > 31 > 22 XII > 72 > 42 > 79 > 49 > 84 > 80 > 18 XII > 68 > 33 > 65 > 83 > 82 > 45 > 32 > 33 > 41 > 36 > 51 > 29 XVI > 37 > 33 > 30 > 50 > 55 > 40 > 51 > 64 > 34 > 49 > 48 > 44
Augustinus, Epistolae, CAPUT XVII., , 43. <<<    

Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 17, 44.

1 Quod autem ait, Cantabo, hoc est illud canticum novum, de quo in alio psalmo dicitur: Cantate Domino canticum novum, cantate Domino omnis terra (Psal. XCV, 1).
2 Habes hic utraque; et quo cantico cantaturum se dixerit, et in cuius Ecclesiae medio: illud pertinet ad novum canticum, haec ad omnem terram.
3 Ipse quippe cantat in nobis, cuius gratia cantamus, sicut dicit Apostolus: An vultis experimentum eius accipere, qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3)?
4 Medium vero Ecclesiae ad eminentiam scilicet referas, et ad ipsam manifestationem, quia omnia quanto clarius nota sunt, tanto magis in medio esse dicuntur; vel certe ad interiores Ecclesiae, quia interiora sunt media.
5 Neque enim omnis qui labiis personat, cantat canticum novum, sed qui eo modo cantat ut Apostolus admonet, dicens: Cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino (Ephes. V, 19).
6 Intus enim est hoc gaudium, ubi vox laudis et canitur et auditur; qua voce laudatur qui gratis amandus est toto corde, tota anima, tota mente, amatoremque suum accendit in se gratia Spiritus sui sancti: quid enim aliud est canticum novum, quam laus Dei?
Augustinus HOME