monumenta.ch > Augustinus > 24 > 37 > 26 > 46 > 57 > 70 > 14 > 76 > 16 > 68 > 36 > 24 > 6 > 15 > 48 > 8 > 16 > 47 > 22 > 24 > 13 > 69 > 7 > 24 > 38 > 40 > 17 > 17 > 8 > 26 > 42
Augustinus, Epistolae, CAPUT XVI., , 41. <<<    

Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 16, 42.

1 Quod autem sequitur, Et de manu canis unicam meam, nihil aptius quam unica Ecclesia mihi videtur intelligi.
2 Canem vero appellavit mundum, non ratione sed consuetudine contra insolitam veritatem latrantem.
3 Haec est enim canum natura, ut cum quibus habent consuetudinem, sive illi boni, sive mali sint, non ad eos latrent; insolitorum autem personis visis, etiam innocentibus, irritentur.
4 Manu autem canis, potestatem mundi significavit.
5 Cuius etiam regnum infestum futurum corpori suo, id est Ecclesiae suae, leonis nomine figuravit in eo quod adiunxit: Salvum me fac de ore leonis.
6 Unde est scriptum, Nihil interest inter minas regis et iram leonis (Prov. XIX, 12): quanquam et diabolum apostolus Petrus leoni comparet rugienti, et quaerenti circumeundo quem devoret (I Petr. V, 8).
7 Superbosque huius mundi Christianis humilibus adversaturos ostendens, consequenter dicit: Et a cornibus unicornium humilitatem meam.
8 Ideo quippe in unicornibus superbi intelliguntur, quia superbia odit consortium, et quantum in ipso est, solus cupit eminere omnis superbus.
Augustinus HOME