monumenta.ch > Augustinus > 13 > 10 > 14 > 16 > 11 > 10 > 41 > 36 > 15 > 18 > 11 > 17 > 32 > 15 > 20 > 24 > 33 > 31 > 13 > 17 > 66 > 10 > 11 > 10 > 17 > 13 > 39 > 10 > 16 > 62 > 38 > 21 > 10 > 13 > 38 > 16 > 42 > 10 > 16 > 57 > 10 > 31 > 52 > 27 > 61 > 37 > 18 > 35 > 34 > 10 > 26 > 75 > 39
>>> Augustinus, Epistolae, CAPUT XVI., 40.

Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 16, 39.

1 Denique sequitur, Quoniam circumdederunt me canes multi; concilium malignantium obsedit me: tanquam ipsos dixerit pulverem mortis in quem deductus est, quos dixit canes multos et concilium malignantium; canes eos videlicet appellans, qui plerumque contra innocentes latrant, cum quibus non habent consuetudinem.
2 Iam vero in iis quae subiungit, tanquam Evangelium recitatur.
3 Crucifixio quippe eius exprimitur in eo quod dicit, Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea.
4 Ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me.
5 Fossae sunt enim clavis manus et pedes eius, et cum extenderetur in ligno, quodammodo numerata sunt ossa eius.
6 Consideratus est autem atque conspectus quid illi futurum esset, et utrum veniret Elias et liberaret eum. (Matth. XXVII, 49).
Augustinus HOME