monumenta.ch > Augustinus > 13 > 10 > 14 > 16 > 11 > 10 > 41 > 36 > 15 > 18 > 11 > 17 > 32 > 15 > 20 > 24 > 33 > 31 > 13 > 17 > 66 > 10 > 11 > 10 > 17 > 13 > 39 > 10 > 16 > 62 > 38 > 21 > 10 > 13 > 38 > 16 > 42 > 10 > 16 > 57 > 10 > 31 > 52 > 27 > 61 > 37
>>> Augustinus, Epistolae, CAPUT XV., 38.

Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 15, 37.

1 Exaruit velut testa virtus mea.
2 Testa igne firmata est: sic et virtus corporis Christi non sicut fenum igne consumitur, sed sicut testa passione velut igne firmatur.
3 Vasa enim figuli probat fornax, sicut alio loco Scriptura dicit, et homines iustos tentatio tribulationis (Eccli. XXVII, 6).
4 Et lingua mea adhaesit faucibus meis.
5 Potest quidem silentium eius significatum videri, quod et alius propheta commendat, cum dicit, Sicut agnus coram tondente fuit sine voce (Isai. LIII, 7).
6 Sed si linguam eius, eos in eius corpore, quod est Ecclesia, intelligamus, per quos suum loquitur Evangelium; tunc eius faucibus adhaerent, cum a praeceptis eius non recedunt.
Augustinus HOME