monumenta.ch > Augustinus > 32 > 8 > 10 > 25 > 28 > 4 > 4 > 4 > 14 > 7 > 15 > 44 > 16 > 80 > 31 > 21 > 29 > 13 > 31 > 54 > 18 > 3
>>> Augustinus, Epistolae, CAPUT II., 4.

Augustinus, Epistolae, DE GRATIA NOVI TESTAMENTI LIBER,..., 2, 3.

1 Est quaedam vita hominis carnalibus sensibus implicata, gaudiis carnalibus dedita, carnalem fugitans offensionem, voluptatemque consectans.
2 Huius vitae felicitas temporalis est: ab hac vita incipere necessitatis est, in ea persistere voluntatis.
3 In hac quippe ex utero matris infans funditur, huius offensiones quantum potest refugit, huius appetit voluptates; nihil amplius valet.
4 Sed posteaquam venerit in aetatem qua in eo rationis usus evigilet, poterit adiuta divinitus voluntate eligere alteram vitam, cuius in mente gaudium est, cuius interna atque aeterna felicitas.
5 Inest quippe homini anima rationalis, sed interest eiusdem rationis usu quonam potius voluntatem convertat; utrum ad bona exterioris et inferioris, an ad bona interioris superiorisque naturae; id est, utrum ut fruatur corpore et tempore, an ut fruatur divinitate atque aeternitate.
6 In quadam quippe medietate posita est, infra se habens corporalem creaturam, supra se autem sui et corporis Creatorem.
Augustinus HOME