monumenta.ch > Augustinus > 67 > 56 > 21 > 12 > 27 > 39 > 27 > 26 > 1 > 34 > 9 > 3 > 27 > 29 > 15 > 32 > 4 > 11 > 15 > 61 > 11 > 78 > 21 > 31 > 20 > 33 > 9 > 82 > 12 > 49 > 25 > 33
Augustinus, Epistolae, QUAESTIO SEXTA. De Iona propheta. , , 32. <<<     >>> 34.

Augustinus, Epistolae, SEX QUAESTIONES CONTRA PAGANOS EXPOSITAE,..., 6, 33.

1 Non sane absurde, neque importune requiritur quid ista significent, ut cum hoc expositum fuerit, non tantum gesta, sed etiam propter aliquam significationem conscripta esse credantur.
2 Prius ergo non dubitet Ionam prophetam in alvo ingenti marinae belluae triduo fuisse, qui vult scrutari cur hoc factum sit: non enim frustra factum est, sed tamen factum est.
3 Si enim movent ad fidem quae figurate tantum dicta, non facta sunt; quanto magis movere debent quae figurate non tantum dicta, sed facta sunt?
4 Nam sicut humana consuetudo verbis, ita divina potentia etiam factis loquitur.
5 Et sicut sermoni humano verba nova, vel minus usitata, moderate ac decenter aspersa, splendorem addunt; ita in factis mirabilibus congruenter aliquid significantibus, quodammodo luculentior est divina eloquentia.
Augustinus HOME