monumenta.ch > Augustinus > 13.23 > 17.31 > 6 > 9 > > 8 > 17.28 > 10.18 > 6 > 9 > 10.19 > . . . > . . . > 8 > . . . > 16.28 > 18.34 > . . . > . . . > 27 > . . . > 12 > . . . > . . . > . . . > . . . > 7 > 13 > 17.30 > . . . > 14.24 > 4 > 7 > 6 > . . . > 5 > . . . > . . . > 23 > . . . > . . . > . . . > . . . > 2
>>> Augustinus, Epistolae, QUAESTIO PRIMA. De Resurrectione. , 3.

Augustinus, Epistolae, SEX QUAESTIONES CONTRA PAGANOS EXPOSITAE,..., 1a, 2.

1 Movet quosdam, et requirunt de duabus resurrectionibus quae conveniat promissae resurrectioni, utrumnam Christi an Lazari?
2 Si Christi, inquiunt, quomodo potest haec convenire resurrectioni natorum ex semine, eius qui nulla seminis conditione natus est?
3 Si autem Lazari resurrectio convenire asseritur, ne haec quidem congruere videtur: siquidem Lazari resurrectio facta sit de corpore nondum tabescente, de eo corpore, quo Lazarus dicebatur; nostra autem multis saeculis post ex confuso eruetur.
4 Deinde si post resurrectionem status beatus futurus est, nulla corporis iniuria, nulla necessitate famis, quid sibi vult cibatum Christum fuisse, et vulnera monstravisse?
5 Sed si propter incredulum fecit, finxit: si autem verum ostendit, ergo in resurrectione accepta futura sunt vulnera.
Augustinus HOME