monumenta.ch > Content bnf5354 > > 79 > 86 > 46 > 90 > 50 > 81 > 2 > 3 > 42 > 7 > 4 > 5 > 8 > 2a > 4a > 5 > 3a > 207 > 168 > 253 > 1 > 255 > 249 > 1 > 150 > 252 > 233 > 256 > 251 > 113 > 174 > 146 > 206 > 254 > 115 > 131 > 267 > 257 > § 14 > 116 > 227 > 156 > 260 > 171 > 132 > 240 > 203 > 117 > 269 > 212 > 114 > 123 > XIII. > 184 > 163 > 270 > 195 > Qui excommunicatus fuerat. > DE DUABUS PROXIME SEQUENTIBUS EPISTOLIS. (LIB. II RETRACT. CAPUT XLI.) > DE SUBSEQUENTE EPISTOLA. (LIB. II RETRACT. CAP. XLIX.) > DE DUABUS EPISTOLIS PROXIME SEQUENTIBUS. (LIB. II RETRACT. CAPUT XLV.) > CAP. XLVIII.) > § 14 > DE DUABUS EPISTOLIS PROXIME SEQUENTIBUS. (LIB. II RETRACT. CAP. XX.) > § 14 > FRAGMENTUM EPISTOLAE HACTENUS INEDITAE AUGUSTINI AD MAXIMUM. > CAP. XXXVI.) > CAP. XXXI.)
    >>> . . .

Augustinus, Epistolae, DE SEQUENTE EPISTOLA. (LIB. II RETRACT., CAP. XXXI.)

1 Inter haec missae sunt mihi a Carthagine quaestiones sex, quas proposuit amicus quidam, quem cupiebam fieri christianum, ut contra Paganos solverentur, praesertim quia nonnullas earum a Porphyrio philosopho propositas dixit.
2 Sed non eum esse arbitror Porphyrium Siculum illum, cuius celeberrima est fama.
3 Harum quaestionum disputationes in unum librum contuli, non prolixum, cuius est titulus: « Sex quaestiones contra Paganos expositae.
4 » Earum autem prima est de Resurrectione, secunda de tempore christianae religionis, tertia de sacrificiorum distinctione, quarta de eo quod scriptum est, « In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis » (Matth. VII, 2), quinta de Filio Dei secundum Salomonem, sexta de Iona propheta.
5 In quarum secunda quod dixi, « Salus religionis huius, per quam solam veram salus vera veraciterque promittitur, nulli unquam defuit, qui dignus fuit, et cui defuit, dignus non fuit, » non ita dixi tanquam ex meritis suis quisquam dignus fuerit, sed quemadmodum ait Apostolus, « Non ex operibus, sed ex vocante dictum esse, Maior serviet minori » (Rom. IX, 12, 13): quam vocationem ad Dei propositum asserit pertinere.
6 Unde dicit: « Non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum et gratiam » (II Tim. I, 9).
7 Unde item dicit: « Scimus quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti » (Rom. VIII, 28).
8 De qua vocatione ait: « Ut dignos vos habeat vocatione sua sancta » (II Thess. I, 11).
9 Hic liber post epistolam, quae postmodum a capite addita est, sic incipit: « Movet quosdam, et requirunt.
Augustinus HOME

bav210.103 bnf12205.57 ubbB_VIII_0009.68v