monumenta.ch > Augustinus > 19 > 10.19 > 10.21 > 23 > 8 > 10 > 20.28 > 10 > 13 > 13 > 11 > 11 > 11 > 6 > 11.26 > 18.24 > 16 > 11.24 > 19.26 > 12 > 4 > 15.25 > 5 > 24 > 7 > 3 > 21 > 16 > 16 > 7 > 21 > 15 > 27 > 27 > 9 > 10 > 19 > 5 > 20.30 > 22 > 12 > 1 > 29 > 17.29 > 3 > 22 > 25 > 26 > 25 > 26 > 7 > 5 > 28 > 4 > 10 > 13 > 11 > 11.21 > 16.27 > 15.26 > 13.23 > 8 > 6 > 10.17 > 17.31 > 6 > 9
Augustinus, Epistolae, CAPUT V., , 8. <<<    

Augustinus, Epistolae, AD INQUISITIONES IANUARII LIBER SECUNDUS,..., 5, 9.

1 Mutatur ergo in deterius ad exteriora progrediens, et in vita sua proiiciens intima sua; et hoc terrae, id est eis qui terrena sapiunt, melius videtur, cum laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua gerit, benedicitur (Psal. IX, 3).
2 Mutatur autem in melius, cum intentionem suam et gloriam a terrenis, quae in hoc saeculo apparent, paulatim avertit, et ad superiora atque interiora convertit; et hoc terrae id est eis qui terrena sapiunt, deterius videtur.
3 Unde illi impii postremo infructuosam agentes poenitentiam, etiam hoc inter multa dicturi sunt: Ii sunt quos aliquando habuimus in derisum et in similitudinem improperii: nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam (Sap. V, 3, 4).
4 Ac per hoc Spiritus sanctus de visibilibus ad invisibilia, et de corporalibus ad spiritualia sacramenta similitudinem ducens, transitum illum de alia vita in aliam vitam, quod Pascha nominatur, a quarta decima luna voluit observari, ut non solum propter tempus tertium, quod supra commemoravi, quia inde incipit hebdomada tertia; sed etiam propter ipsam conversionem ab exterioribus ad interiora, de luna similitudo assumeretur: usque ad vicesimam vero et primam, propter ipsum numerum septenarium, quo universitatis significatio saepe figuratur, qui etiam ipsi Ecclesiae tribuitur, propter instar universitatis.
Augustinus HOME