Augustinus, Epistolae, AD INQUISITIONES IANUARII LIBER PRIMUS,..., 6, 8.
| 1 | Numquid tamen propterea calumniandum est universae Ecclesiae quod a ieiunis semper accipitur? |
| 2 | Ex hoc enim placuit Spiritui sancto, ut in honorem tanti Sacramenti in os Christiani prius Dominicum corpus intraret, quam caeteri cibi: nam ideo per universum orbem mos iste servatur. |
| 3 | Neque enim quia post cibos dedit Dominus, propterea pransi aut coenati fratres ad illud Sacramentum accipiendum convenire debent, aut sicut faciebant quos Apostolus arguit et emendat, mensis suis ista miscere. |
| 4 | Namque Salvator quo vehementius commendaret mysterii illius altitudinem, ultimum hoc voluit altius infigere cordibus et memoriae discipulorum, a quibus ad passionem digressurus erat. |
| 5 | Et ideo non praecepit quo deinceps ordine sumeretur, ut Apostolis, per quos Ecclesias dispositurus erat, servaret hunc locum. |
| 6 | Nam si hoc ille monuisset, ut post cibos alios semper acciperetur, credo quod eum morem nemo variasset. |
| 7 | Cum vero ait Apostolus de hoc Sacramento loquens, Propter quod, fratres, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate. |
| 8 | Si quis esurit, domi manducet, ut non ad iudicium conveniatis; statim subtexuit: Caetera autem cum venero, ordinabo (I Cor. XI, 20, 34). |
| 9 | Unde intelligi datur (quia multum erat, ut in Epistola totum illum agendi ordinem insinuaret, quem universa per orbem servat Ecclesia) ab ipso ordinatum esse quod nulla morum diversitate variatur. |