Augustinus, De sancta virginitate, § 53
| 1 | Quapropter hoc agite, uirgines dei, hoc agite: sequimini agnum quocumque ierit. |
| 2 | sed prius ad eum, quem sequamini, uenite et discite, quoniam mitis est et humilis corde. |
| 3 | humiliter ad humilem uenite, si amatis, et ne discedatis ab illo, ne cadatis. |
| 4 | qui enim timet ab illo discedere, rogat et dicit: non mihi ueniat pes superbiae. |
| 5 | pergite uiam sublimitatis pede humilitatis. |
| 6 | ipse exaltat humiliter sequentes. |
| 7 | quem descendere non piguit ad iacentes. |
| 8 | dona eius illi seruanda committite, fortitudinem uestram ad illum custodite. |
| 9 | quidquid mali ipso custodiente non committitis, tamquam remissum ab illo deputate, ne modicum uobis existimantes dimissum modicum diligatis et tundentes pectora publicanos ruinosa iactantia contemnatis. |
| 10 | de uiribus uestris expertis cauete, ne, quia ferre aliquid potuistis, inflemini; de inexpertis autem orate, ne supra quam potestis ferre temptemini. |
| 11 | existimate aliquos in occulto superiores, quibus estis in manifesto meliores. |
| 12 | cum aliorum bona forte ignota uobis benigne creduntur a uobis, uestra nobis nota non conparatione minuuntur, sed dilectione firmantur; et quae forte adhuc desunt, tanto dantur facilius, quanto desiderantur humilius. |
| 13 | perseuerantes in numero uestro praebeant uobis exemplum; cadentes autem augeant timorem uestrum. |
| 14 | illud amate, ut imitemini, hoc lugete, ne inflemini. |
| 15 | iustitiam uestram nolite statuere, deo uos iustificanti subdite. |
| 16 | ueniam peccatis donate alienis, orate pro uestris; futura uigilando uitate, praeterita confitendo delete. |