monumenta.ch > Augustinus > § 13 > § 41 > 3 > § 33 > § 11 > § 45 > § 35 > § 55 > § 36 > 7 > § 15 > § 37 > § 30 > § 24 > 5 > § 52 > § 29 > 4 > § 43 > § 40 > § 28 > § 46 > § 44 > § 21 > § 27 > § 49
Augustinus, De sancta virginitate, § 48 <<<     >>> § 50

Augustinus, De sancta virginitate, § 49

1 Proinde etiam uirgines dei inreprehensibiles quidem sequuntur agnum, quocumque ierit, et peccatorum purgatione perfecta et uirginitate seruata, quae non rediret amissa; sed quia eadem ipsa Apocalypsis, ubi tales tali reue.
2 lati sunt, etiam hinc eos laudat, quod in ore eorum non sit inuentum mendacium, meminerint etiam in hoc esse ueraces, ne se audeant dicere non habere peccatum.
3 idem quippe Iohannes, qui illud uidit, hoc dixit: si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et ueritas in nobis non est.
4 quodsi confessi fuerimus delicta nostra, fidelis est et iustus, ut dimittat nobis peccata nostra et purget nos ab omni iniquitate.
5 quodsi dixerimus, quoniam non peccauimus, mendacem faciemus eum, et uerbum eius non erit in nobis.
6 hoc certe non illis aut illis, sed Christianis omnibus dicitur, ubi et uirgines se debent agnoscere.
7 sic enim erunt sine mendacio, quales in Apocalypsi apparuerunt.
8 ac per hoc quamdiu nondum est in caelesti sublimitate perfectio, inuituperabiles facit in humilitate confessio.
Augustinus HOME

bav210.97 bnf13367.162 ubk224.98

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik