monumenta.ch > Augustinus > § 13 > § 41 > 3 > § 33 > § 11 > § 45 > § 35 > § 55 > § 36 > 7 > § 15 > § 37 > § 30 > § 24 > 5 > § 52 > § 29 > 4 > § 43 > § 40 > § 28 > § 46 > § 44
Augustinus, De sancta virginitate, § 43 <<<     >>> § 45

Augustinus, De sancta virginitate, § 44

1 Deinde iam sciens homo gratia dei se esse quod est, non incidat in alium superbiae laqueum, ut de ipsa dei gratia se extollendo spernat ceteros.
2 quo uitio alius ille pharisaeus et de bonis, quae habebat, deo gratias agebat et tamen se super publicanum peccata confitentem extollebat.
3 quid igitur faciat uirgo, quid cogitet, ne se extollat super eos uel eas, quae hoc tam magno dono carent? neque enim simulare debet humilitatem, sed exhibere; nam simulatio humilitatis maior superbia est.
4 ideo scriptura uolens ostendere ueracem humilitatem esse oportere, cum dixisset: quanto magnus es, tanto humila te in omnibus, mox quoque subdidit: et coram deo inuenies gratiam, utique ubi se fallaciter humilare non posset.
Augustinus HOME

bav210.92 bnf13367.158 ubk224.98

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik