Augustinus, De sancta virginitate, § 35
| 1 | Certe praecipuum magisterium et uirginalis integritatis exemplum in ipso Christo contuendum est. |
| 2 | quid ergo amplius continentibus de humilitate praecipiam, quam quod ille, qui omnibus dicit: discite a me, quoniam mitis sum et humilis corde? cum magnitudinem suam supra commemorasset [et], id ipsum uolens ostendere, quantus propter nos quantillus effectus est, confiteor, inquit, tibi, domine caeli et terrae, quoniam abscondisti haec a sapientibus et reuelasti ea paruulis. |
| 3 | ita, pater, quoniam sic placitum est coram te. |
| 4 | omnia mihi tradita sunt a patre meo, et nemo cognoscit filium nisi pater, et nemo cognoscit patrem nisi filius et cui noluerit f 11 ius reuelare. |
| 5 | uenite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego uos reficiam. |
| 6 | tollite iugum meum super uos et discite a me quoniam mitis sum et humilis corde. |
| 7 | ille, cui omnia tradidit pater et quem nemo agnoscit nisi pater et qui patrem solus agnoscit et cui uoluerit reuelare, non dicit: discite a me mundum fabricare aut mortuos suscitare, sed: quia mitis sum et humilis corde. |
| 8 | o doctrinam salutarem! o magistrum dominumque mortalium. |
| 9 | quibus mors poculo superbiae propinata atque transfusa est! noluit docere, quod ipse non esset, noluit iubere, quod ipse non faceret. |
| 10 | uideo te, bone Iesu, oculis fidei, quos aperuisti mihi, tamquam in contione generis humani clamantem ac dicentem: uenite ad me et discite a me. |
| 11 | quid, obsecro te, per quem facta sunt omnia, fili dei, et idem qui factus es inter omnia, fili hominis, quid ut discamus a te, uenimus ad te? quoniam mitis sum, inquit, et humilis corde. |
| 12 | hucine redacti sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi in te, ut hoc pro magno discamus a te, quoniam mitis es et humilis corde? itane magnum est esse paruum, ut nisi a te. |
| 13 | qui tam magnus es, fieret, disci omnino non posset? ita plane. |
| 14 | non enim aliter inuenitur requies animae nisi inquieto tumore digesto, quo magna sibi erat, quando tibi sana non erat. |