Augustinus, De sancta virginitate, § 30
| 1 | Yos etiam qui hoc nondum uouistis, qui potestis capere, capite; perseueranter currite. |
| 2 | ut conprehendatis. |
| 3 | tollite hostias quisque suas et introite in atria domini, non ex necessitate potestatem habentes uestrae uoluntatis. |
| 4 | neque enim sicut: non moechaberis, non occides, ita dici potest: non nubes; illa exiguntur, ista offeruntur. |
| 5 | si fiant ista, laudantur; nisi fiant illa, damnantur. |
| 6 | in illis dominus debitum imperat uobis; in his autem quidquid amplius supererogaueritis, in redeundo reddet uobis. |
| 7 | cogitate, quidquid illud est, in muro eius locum nominatum meliorem multo quam filiorum atque filiarum, cogitate illic nomen aeternum. |
| 8 | quis explicat quale nomen erit? quidquid tamen erit, aeternum erit. |
| 9 | hoc credendo et sperando et amando potuistis coniugia non deuitare prohibita, sed transuolare concessa. |