Augustinus, De sancta virginitate, § 29
| 1 | Sed ecce ille agnus graditur itinere uirginali. |
| 2 | quomodo post eum ibunt qui hoc amiserunt, quod nullo modo recipiunt? uos ergo, uos ite post eum, uirgines eius; uos et illuc ite post eum, quia propter hoc unum quocumque ierit sequimini eum. |
| 3 | ad quodlibet enim aliud sanctitatis donum quo eum sequantur hortari possumus coniugatos praeter hoc quod inreparabiliter amiserunt. |
| 4 | uos itaque sequimini eum tenendo perseueranter, quod uouistis ardenter. |
| 5 | facite cum potestis, ne uirginitatis bonum a nobis pereat, cui facere nihil potestis ut redeat. |
| 6 | uidebit uos cetera multitudo fidelium. |
| 7 | quae agnum ad hoc sequi non potest, uidebit, nec inuidebit; et conlaetando uobis, quod in se non habent, habebunt in nobis. |
| 8 | nam et illud canticum nouum proprium uestrum dicere non poterit; audire autem poterit et delectari uestro tam excellenti bono. |
| 9 | sed uos, qui et dicetis et audietis, quia et hoc quod dicetis a uobis audietis, felicius exultabitis iucundiusque regnabitis. |
| 10 | de maiore tamen uestro gaudio nullus maeror erit quibus hoc deerit. |
| 11 | agnus quippe, quem uos quocumque ierit sequimini, nec eos deseret qui eum quo uos non ualent sequi. |
| 12 | omnipotentem agnum loquimur. |
| 13 | et uobis praeibit et ab eis non abibit, cum erit deus omnia in omnibus. |
| 14 | et qui minus habebunt, a uobis non abhorrebunt. |
| 15 | ubi enim nulla est inuidentia, consors est differentia. |
| 16 | praesumite itaque, fidite, roboramini, permanete, qui uouetis et redditis domino deo uestro uota perpetuae continentiae non propter praesens saeculum, sed propter regnum caelorum. |