Augustinus, De sancta virginitate, § 28
| 1 | Sequantur itaque agnum ceteri fideles, qui uirginitatem corporis amiserunt, non quocumque ille ierit, sed quousque ipsi potuerint. |
| 2 | possunt autem ubique, praeter cum in decore uirginitatis incedit. |
| 3 | beati pauperes spiritu, imitamini eum, qui propter uos pauper factus est, cum diues esset. |
| 4 | beati mites, imitamini eum, qui dixit: discite a me, quoniam mitis sum et humilis corde. |
| 5 | beati lugentes, imitamini eum, qui fleuit super Hierusalem. |
| 6 | beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, imitamini eum, qui dixit: meus cibus est ut faciam uoluntatem eius qui misit me. |
| 7 | beati misericordes, imitamini eum, qui uulnerato a latronibus et in uia iacenti semiuiuo desperatoque subuenit. |
| 8 | beati mundicordes, imitamini eum, qui peccatum non fecit nec inuentus 'est dolus in ore eius. |
| 9 | beati pacifici, imitamini eum, qui pro suis persecutoribus dixit: pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. |
| 10 | beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, imitamini eum, qui pro uobis passus est, relinquensuobis exemplum, ut sequamini uestigia eius. |
| 11 | haec qui imitantur, in his agnum sequuntur. |
| 12 | sed certe etiam coniugati possunt ire per ista uestigia, etsi non perfecte in eadem forma ponentes pedem, uerumtamen in eisdem semitis gradientes. |