Augustinus, De sancta virginitate, § 15
| 1 | Deinde adiungit idem apostolus et dicit: adligatus es uxori? ne quaesieris solutionem; solutus es ab uxore? ne quaesieris uxorem. |
| 2 | horum duorum quod prius posuit ad praeceptum pertinet, contra quod non licet facere. |
| 3 | non enim licet dimittere uxorem nisi ex causa fornicationis, sicut in euangelio ipse dominus dicit. |
| 4 | illud autem, quod addidit: solutus es ab uxore? ne quaesieris uxorem, consilii sententia est, non praecepti; licet itaque facere, sed melius est non facere. |
| 5 | denique continuo subiecit: et si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit uirgo, non peccat. |
| 6 | illud autem prius cum dixisset: adligatus es uxori? ne quaesieris solutionem, numquid addidit: et si solueris, non peccasti? iam enim supra dixerat: his autem qui sunt in coniugio praecipio non ego sed dominus, uxorem a uiro non discedere: quodsi discesserit, manere innuptam aut uiro suo reconciliari; fieri enim potest, ut non sua culpa, sed mariti discedat. |
| 7 | deinde ait: et uir uxorem ne dimittat, quod nihilominus ex praecepto domini posuit, nec ibi addidit: et si dimiserit, non peccat. |
| 8 | praeceptum est enim hoc, cui non oboedire peccatum est, non consilium, quo si uti nolueris, minus boni adipisceris, non mali aliquid perpetrabis. |
| 9 | propterea cum dixisset: solutus es ab uxore? ne quaesieris uxorem, quia non praecipiebat, ne malum fieret, sed consulebat, ut melius fieret, continuo subiunxit: et si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit uirgo, non peccat. |