monumenta.ch > Consentius > 13 > 11 > 16 > 10 > 14 > 13 > 17 > 10 > 13 > 11 > 10 > 15 > 13 > 11 > 16 > 10 > 11 > 13 > 17 > 11 > 15 > 14 > 43 > 35 > 41 > 37 > 24 > 28 > 14 > 40 > 33 > 22 > 24 > 28 > 44 > 38 > 36 > 23 > 22 > 26 > 25 > 16 > 10 > 21 > 39 > 27 > 34 > 31 > 23 > 26 > 25 > 42
Augustinus, De perfectione iustitiae hominis, 19, 41. <<<    

Augustinus, De perfectione iustitiae hominis, 19, 42.

1 Magnum autem aliquid pro sua causa se invenisse arbitratus est apud Isaiam prophetam, quia Deus dixit, Si volueritis et audieritis me, quae bona sunt terrae manducabitis; si autem nolueritis et non audieritis me, gladius vos comedet.
2 Os enim Domini locutum est haec.
3 Quasi non lex tota huiusmodi conditionibus plena sit: aut ob aliud superbis praecepta ista data sint, nisi quia lex praevaricationis gratia posita est, donec veniret semen cui promissum est (Galat. III, 19).
4 Unde subintravit ut abundaret delictum; et ubi abundavit delictum; superabundavit gratia (Rom. V, 20): id est, ut acciperet homo praecepta, superbe de suis viribus fidens, in quibus deficiens et factus etiam praevaricator, liberatorem salvatoremque requireret; atque ita eum timor legis humilem factum, tanquam paedagogus ad fidem gratiamque perduceret.
5 Ita multiplicatis infirmitatibus postea acceleraverunt (Psal. XV, 4), quibus sanandis opportune Christus advenit.
6 In cuius gratiam etiam iusti antiqui crediderunt, eadem ipsa gratia eius adiuti, ut gaudentes eum praenoscerent, et quidam etiam praenuntiarent esse venturum: vel in illo populo Israel, sicut Moyses, et Iesus Nave, et Samuel, et David, et caeteri tales; vel extra ipsum populum, sicut Iob; vel ante ipsum populum, sicut Abraham, sicut Noe, et quicumque alii sunt, quos vel commemorat vel tacet Scriptura divina.
7 Unus enim Deus, et unus mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus (I Tim. II, 5), sine cuius gratia nemo a condemnatione liberatur, sive quam traxit ex illo in quo omnes peccaverunt, sive quam postea suis iniquitatibus addidit.
Augustinus HOME