monumenta.ch > Consentius > 13 > 11 > 16 > 10 > 14 > 13 > 17 > 10 > 13 > 11 > 10 > 15 > 13 > 11 > 16 > 10 > 11 > 13 > 17 > 11 > 15 > 14 > 43 > 35 > 41 > 37 > 24 > 28 > 14 > 40 > 33 > 22 > 24 > 28 > 44 > 38 > 36 > 23
>>> Augustinus, De perfectione iustitiae hominis, 11, 24.

Augustinus, De perfectione iustitiae hominis, 11, 23.

1 Post haec proposuit testimonia quae contra eos dici solent: nec ea solvit, sed commemorando quasi contraria, quaestiones arctius illigavit.
2 Ait enim: « Testimonia Scripturarum, quae e diverso ponenda sunt his qui arbitrii libertatem, vel non peccandi possibilitatem imperite existimant se Scripturarum auctoritate posse destruere.
3 Obiicere enim solent, » inquit, « quod sanctus Iob dixerit, Quis mundus est a peccato? Nec infans, cuius est unius diei vita super terram » (Iob XIV, 4, sec. LXX).
4 Deinde quasi respondet huic testimonio aliis testimoniis, quod ipse Iob dixerit, Iustus enim vir et sine querela factus sum in derisum (Id. XII, 4, sec. LXX).
5 Non intelligens posse dici hominem iustum, qui perfectioni iustitiae plurimum accessit, ita ut ei proximus fieret: quod multos etiam in hac vita potuisse, in qua ex fide vivitur, non negamus.
Augustinus HOME