monumenta.ch > Augustinus > 276 > 24 > 46 > 20 XIV > 37 > 15 VII > 43 > 1 > 10 > 30 > 14 VI > 28 > 36 > 16 VIII > 10 V > 25 X > 2 > 16 VII > 44 > 2 > 16 X > 2 > 10 V > 276 > 40 > 22 X > 52 > 16 X > 11 V > 123 > 339 > 184 > 48 > 16 X > 6 VI > 26 X > 125 > 24 XIX > 32 > 23 X > 33 > 13 V > 53 > 127 > 119 > 18 X > 41
Augustinus, De ordine, 2, § 40 <<<     >>> § 42

Augustinus, De ordine, 2, § 41

1 In hoc igitur quarto gradu siue in rhythmis siue in ipsa modulatione intellegebat regnare numeros totumque perficere; inspexit diligentissime, cuius modi essent; reperiebat diuinos et sempiternos, praesertim quod ipsis auxiliantibus omnia superiora contexuerat.
2 et iam tolerabat aegerrime splendorem illorum atque serenitatem corporea uocum materia decolorari.
3 et quoniam illud, quod mens uidet, semper est praesens et inmortale adprobatur - cuius generis numeri apparebant - sonus autem, quia sensibilis res est.
4 praeterfluitinpraeteritumtempus inprimiturque memoriae, rationabili mendacio iam poetis fauente ratione louis et Memoriae filias Musas esse confictum est.
5 unde ista disciplina sensus intellectusque particeps musicae nomen inuenit.
Augustinus HOME

bnf12958.56

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik