monumenta.ch > Augustinus > 1 > 18 X > 10 VI > 27 XI > 2 > 19 X > 2 > 2 > . . . > 21 XIV > . . . > 13 VI > . . . > 21 > 20 XI > . . . > 2 > 3 > . . . > 3 > 17 X > . . . > 2 > 15 > 11 VII > 22 XIV > 28 XXII > 11 VII > 2 > 11 > 8 VIII > 2 II > 139 > 54 > 39 XXIX > 19 > 11 VII > 13 VII > 31 > 18 VII > 18 > 42 > 10 VI > 11 V > 29 XVIII > 20 X > 27 > 17 > 18 X > 168 > 10 VI > 29 XX > 5 > 25 > 28 XI > 26 > 13
Augustinus, De ordine, 2, § 12 <<<     >>> § 14

Augustinus, De ordine, 2, § 13

1 Talia, credo, sunt omnia, sed oculos quaerunt.
2 soloecismos et barbarismos quos uocant, poetae adamauerunt; quae schemata et metaplasmos mutatis appellare nominibus quam manifesta uitia fugere malunt.
3 detraho tamen ista carminibus, suauissima condimenta desiderabimus.
4 congere multa in unum locum, totum acre putidum rancidum fastidibo.
5 transfer in liberam forensemque dictionem, quis non eam fugere atque in theatra se condere iubebit? ordo igitur ea gubernans et moderans nec apud se nimia nec ubilibet aliena esse patietur.
6 summissa quaedam impolitaeque simillima ipsos saltus ac uenustos locos sese interponens inlustrat oratio.
7 quae si sola sit.
8 proicis ut uilem; si autem desit, illa pulchra non prominent, non in suis quasi regionibus possessionibusque dominantur sibique ipsa propria luce obstant totumque confundunt.
9 Magnae et hic debentur ordini gratiae.
10 mentientes conclusionesaut inrepentes paulatim uel minuendo uel addendo in assensionem falsitatis quis non metuat, quis non oderit ? saepe tamen in disputationibus certis et suis sedibus conlocatae tantum ualent, ut nescio quo modo per eas dulcescat ipsa deceptio.
11 nonne hic quoque ordo ipse laudabitur?
Augustinus HOME

bnf12958.56

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik