monumenta.ch > Augustinus > 13 VIII > 3 > 7.14 > 4 > 19 XV > 20 XVII > 2 > 25 XVI > 10 > 2 > 2. 4 > 2 II > 4 > . . . > 2. 3 > 3 > 19 XIII > 13 VIII > 20 > 2 > 2 II > 2. 2 > 2 > 1 > 2 > 2 II > 16 > 5.10 > 2 > 11 VI > 7 > 26 XVI > 22 XVII > 2 > 13 VIII > 17 XI > 20 VIII > 6 > 2 > 2 > 1 > 18 XI > 2 II > 7.12 > 17 XIV > 26 XVI > 2 > 23 XIII > 18 VIII > 7.13 > 2 > 22
Augustinus, De ordine, 1, § 21 <<<     >>> § 23

Augustinus, De ordine, 1, § 22

1 Interea post paululum dies sese aperuit.
2 surrexerunt illi et ego inlacrimans multa oraui, cum audio Licentium succinentem illud propheticum laete atque garrule: deus uirtutum m, conuerte nos et ostende faciem tuam, et salui erimus.
3 quod pridie post caenam cum ad requisita naturae foras exisset, paulo clarius cecinit.
4 , quam ut mater nostra ferre posset, quod illo loco talia continuo repetita canerentur.
5 nihil enim aliud dicebat, quoniam ipsum cantilenae modum nuper hauserat et amabat, ut fit, melos inusitatum.
6 obiurgauit eum religiosissima, ut scis, femina ob hoc ipsum, quod inconueniens locus cantico esset.
7 tunc ille dixerat iocans: Quasi uero, si quis hic me inimicus includeret, non erat deus exauditurus uocem meam.
Augustinus HOME