monumenta.ch > Augustinus > 11 > 2 > 7 > 24 XV > 4 > 5 > 24 XIV > 7 > 19 > 31 XX > 32 > 2 > 19 VIII > 31 > 5 > 3 > 2 > 18 > 4 > 3 > 21 XIII > 4 > 3 II > 8 > 3 > 27 > 3 > 2 > 3 > 17
Augustinus, De ordine, 1, § 16 <<<     >>> § 18

Augustinus, De ordine, 1, § 17

1 Ego mirabar et tacebam.
2 Trygetius autem ubi uidit hominem paululum quasi digesta ebrietate affabilem factum redditumque conloquio: Absurdum, inquit, mihi uidetur, Licenti, et plane alienum a ueritate quod dicis; sed quaeso patiare me paululum nec proturbes clamitando.
3 - Dic quod uis, ait ille; non enim metuo, ne me auferas ab eo, quod uideo ac paene teneo.
4 - Utinam, inquit, ab eo quemdefendis ordinedeuius non sis! non tanta in deum feraris, ut mitius loquar, incuria.
5 quid enim potuit dici magis impium quam etiam mala ordine contineri ? certe enim deus amat ordinem.
6 - Uero amat, ait ille; ab ipso manat, cum ipso est, et si quid potest de re tantum alta conuenientius dici, cogita quaeso ipse tecum.
7 nec enim sum idoneus, qui te ista nunc doceam.
8 - Quid cogitem ? inquit Trygetius; accipio prorsus quod dicis satisque mihi est in eo, quod intellego.
9 certe enim et mala dixisti ordine contineri et ipsum ordinem manare a summo deo atque ab eo diligi.
10 ex quo sequitur, ut et mala sint a summo deo et mala deus diligat.
Augustinus HOME