monumenta.ch > Augustinus > 5 > 13 VIII > 48 XXXIII > 5 > 4 > 3 > 3 > 2 > 15 VIII > 73 > 12 > 2 > 5 > 7 > 35 > 1 > 2 > 2 > 23 XIII > 6 > 7 > 71 > 1 > 10 VIII > 9 > 2 > 4 > 16 XIII > 8 > 3 > 21 XVII > 3 > 65 > 7 > 4 > 4 II > 4 > 2 > 12 > 2 > 3 > 8 > 41 XXXI > 3 II > 35 > 3 > 3 > 3 > 76 > 7 > 5 > 2 > 71 > 1 > 3 > 1 > 5 > 3 > 5 II > 3 > 7 > 2 > 2 > 52 XXXIV > 17 VIII > 2 > 6 > 15
Augustinus, De ordine, 1, § 14 <<<     >>> § 16

Augustinus, De ordine, 1, § 15

1 Apparet te, inquam, nescire, adulescens, quam multa et a qualibus uiris contra diuinationem dicta sint.
2 sed responde nunc, non utrum fiat aliquid sine causa - nam id iam uideo te nolle respondere - sed ordo iste susceptus tuus bonumne quicquam an malum tibi esse uideatur.
3 - Et ille submorans: Non, inquit, sic rogasti, ut unum de duobus queam respondere.
4 uideo hic enim quandam medietatem.
5 nam ordo mihi nec bonum nec malum uidetur.
6 - Quid saltem censes, inquam, ordini esse contrarium ? - Xihil, ait ille; nam quomodo esse quicquam contrarium potest ei rei, quae totum occupauit, totum obtinuit? quod enim erit ordini contrarium, necesse erit esse praeter ordinem; nihil autem esse praeter ordinem uideo: nihil igitur ordini oportet putare esse contrarium.
7 - Ergone, ait Trygetius, contrarius ordini error non est? - Nullo modo, inquit; nam neminem uideo errare sine causa; causarum autem series ordine includitur et error ipse non solum gignitur causa sed etiam gignit aliquid, cui e causa fit.
8 quam ob rem quo extra ordinem non est, eo non potest ordini esse contrarius.
Augustinus HOME