monumenta.ch > Augustinus > 9 > 2 > 4 > 7 > 3 > 23. > 37. > 7 > 4 > 5 > . . .
>>> Augustinus, De opere monachorum, CAPUT XXI., 25.

Augustinus, De opere monachorum, CAPUT XXI., . . .

1 Qui vacare volunt, ii plerique ex inope ac laboriosa vita conversi sunt.
2 Isti autem fratres nostri temere sibi arrogant, quantum existimo, quod eiusmodi habeant potestatem.
3 Si enim evangelistae sunt, fateor, habent: si ministri altaris, dispensatores sacramentorum, bene sibi istam non arrogant, sed plane vindicant potestatem.
Augustinus HOME