| 1 | M. Geram tibi morem. |
| 2 | Sed ista quae iam peregimus quot sunt? D. Quatuordecim. |
| 3 | M. Quot etiam iambica fore credis? D. Aeque quatuordecim. |
| 4 | M. Quid, si in eis velim pro iambo tribrachum ponere, nonne multiformior varietas erit? D. Manifestum est quidem: sed ego exempla ista in solis iambis audire cupio, ne longum faciamus: pro quavis enim longa syllaba duas breves posse poni, facilis disciplina est. |
| 5 | M. Faciam quod vis, gratumque habeo quod intelligentia sequaci minuis laborem meum: sed aurem ad iambicum praebe. |
| 6 | D. Istic sum, incipe. |
| 7 | M. Bonus vir, Beatus. |
| 8 | Malus miser, Sibi est malum. |
| 9 | Bonus beatus, Deus bonum eius. |
| 10 | Bonus beatus est, Deus bonum eius est. |
| 11 | Bonus vir est beatus, Videt Deum beate. |
| 12 | Bonus vir et sapit bonum, Videns Deum beatus est. |
| 13 | Deum videre qui cupiscit, Bonusque vivit, hic videbit. |
| 14 | Bonum videre qui cupit diem, Bonus sit hic, videbit et Deum. |
| 15 | Bonum videre qui cupit diem illum, Bonus sit hic, videbit et Deum illic. |
| 16 | Beatus est bonus, fruens enim est Deo; Malus miser, sed ipse poena fit sua. |
| 17 | Beatus est videns Deum, nihil cupit plus; Malus bonum foris requirit, hinc egestas. |
| 18 | Beatus est videns Deum, nihil boni amplius; Malus bonum foris requirit, hinc eget miser. |
| 19 | Beatus est videns Deum, nihil boni amplius vult; Malus foris bonum requirit, hinc egenus errat. |
| 20 | Beatus est videns Deum, nihil boni amplius volet; Malus foris bonum requirit, hinc eget miser bono. |