monumenta.ch > Augustinus > 45. > 16. > 62. > 35. > 49. > 52. > 30. > 76. > 32. > 13. > 65. > 34. > 7. > 2. > 23. > 25. > 22. > 3. > 27. > 70. > 55. > 59. > 10. > 69. > 26. > 19. > 77. > 29. > 39. > 12. > 44. > 24. > 7. > 4. > 2. > 71. > 23. > 29. > 8. > 45. > 53. > . . . > 66.
>>> Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT XXIII. - De parvulorum morte et cruciatibus corporis quibus affliguntur iniqua est imperitorum querela. Dolor quid sit., 67.

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER TERTIUS. In quo quaeritur..., CAPUT XXIII. - De..., 66.

1 Huic autem disputationi obiici ab imperitis solet quaedam calumnia de mortibus parvulorum, et de quibusdam cruciatibus corporis, quibus eos saepe videmus affligi.
2 Dicunt enim: Quid opus erat ut nasceretur, qui antequam iniret ullum vitae meritum, excessit e vita? aut qualis in futuro iudicio deputabitur, cui neque inter iustos locus est, quoniam nihil recte fecit; neque inter malos, quoniam nihil peccavit? Quibus respondetur: ad universitatis complexum, et totius creaturae vel per locos vel per tempora ordinatissimam connexionem, non posse superfluo creari qualemcumque hominem, ubi folium arboris nullum superfluo creatur; sed sane superfluo quaeri de meritis eius qui nihil meruerit.
3 Non enim metuendum est ne vita esse potuerit media quaedam inter recte factum atque peccatum, et sententia iudicis media esse non possit inter praemium atque supplicium.
Augustinus HOME