monumenta.ch > Augustinus > 10.21 > 13.28 > 11.22 > 13.31 > 11.23 > 11.20 > 21.31 > 13.29 > 10.15 > 10.12 > . . . > 10.11 > 11.15 > 10.20 > 10.20 > 15.20 > . . . > . . . > 40. > . . . > 38. > 41.
Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT XIV. - Non omnis corruptio vituperatione digna est., , 40. <<<    

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER TERTIUS. In quo quaeritur..., CAPUT XIV. - Non..., 41.

1 Vitium autem, dicere coeperam, non aliunde malum est, nisi quia naturae adversatur eius ipsius rei cuius est vitium.
2 Unde manifestum est hanc eamdem rem cuius vitium vituperatur, natura esse laudabilem; ita ut omnino hanc ipsam vituperationem vitiorum, naturarum laudem esse fateamur, earum scilicet quarum vitia vituperantur.
3 Quia enim vitium naturae adversatur, tantum additur malitiae vitiorum, quantum naturarum integritati minuitur.
4 Cum ergo vituperas vitium, id profecto laudas cuius integritatem desideras: cuius autem, nisi naturae integritatem? Natura enim perfecta, non solum nulla vituperatione, sed etiam laude in suo genere digna est.
5 Quod ergo perfectioni naturae deesse perspexeris, id vocas vitium, satis tibi eam placere contestans, quam vituperatione imperfectionis eius velles esse perfectam.
Augustinus HOME