monumenta.ch > Augustinus > 45. > 16. > 62. > 35. > 49. > 52. > 30. > 76. > 32. > 13. > 65. > 34. > 7. > 2. > 23. > 25. > 22. > 3. > 27. > 70. > 55. > 59. > 10. > 69. > 26. > 19. > 77. > 29. > 39. > 12. > 44. > 24. > 7. > 4. > 2. > 71. > 23. > 29. > 8. > 45. > 53. > . . .
>>> Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT XIII. - Ex creaturae corruptione et ex vitii eius vituperatione bonitas ipsius ostenditur., 37.

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER TERTIUS. In quo quaeritur..., CAPUT XIII. - Ex..., . . .

1 Omnis natura quae minus bona fieri potest, bona est; et omnis natura dum corrumpitur, minus bona fit.
2 Aut enim non ei nocet corruptio, et non corrumpitur; aut si corrumpitur, nocet ei corruptio: et si nocet, minuit aliquid de bono eius, et eam minus bonam facit.
3 Nam si penitus eam privat omni bono, quidquid eius remanebit, iam corrumpi non poterit; quia nullum erit bonum cuius ademptione possit nocere corruptio: cui autem non potest nocere corruptio, non corrumpitur.
4 Porro natura quae non corrumpitur, incorruptibilis est: erit ergo natura, quod absurdissimum est dicere, corruptione facta incorruptibilis.
5 Quapropter quod verissime dicitur, omnis natura in quantum natura est, bona est: quia si incorruptibilis est, melior est quam corruptibilis; si autem corruptibilis est, quoniam dum corrumpitur minus bona fit, sine dubitatione bona est.
6 Omnis autem natura aut corruptibilis est, aut incorruptibilis.
7 Omnis ergo natura bona est: naturam voco quae et substantia dici solet.
8 Omnis igitur substantia aut Deus, aut ex Deo; quia omne bonum aut Deus, aut ex Deo.
Augustinus HOME