monumenta.ch > Augustinus > 53. > 23. > 71. > 2. > 7. > 4. > 24. > 44. > 12. > 39. > 29. > 77. > 19. > 26. > 69. > 10. > 59. > 55. > 70. > 27. > 3. > 22. > 25. > 23. > 2. > 7. > 34. > 65. > 13. > 32. > 76. > 30. > 52. > 49. > 35. > 62. > 16. > 68. > 58. > 47. > 45. > 33. > 10.
Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT IV. - Deus praenoscens non cogit ad peccandum, atque adeo peccata iuste punit., , 9. <<<     >>> 11.

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER TERTIUS. In quo quaeritur..., CAPUT IV. - Deus..., 10.

1 A. Unde tibi videtur adversum esse liberum arbitrium nostrum praescientiae Dei? quia praescientia est, an quia Dei praescientia est? E. Quia Dei potius.
2 A. Quid ergo? si tu praescires peccaturum esse aliquem, non esset necesse ut peccaret? E. Imo necesse esset ut peccaret: non enim aliter esset praescientia mea, nisi certa praescirem.
3 A. Non igitur quia Dei praescientia est, necesse est fieri quae praescierit, sed tantummodo quia praescientia est; quae si non certa praenoscit, utique nulla est.
4 E. Consentio: sed quorsum ista? A. Quia, nisi fallor, non continuo tu peccare cogeres, quem peccaturum esse praescires; neque ipsa praescientia tua peccare eum cogeret, quamvis sine dubio peccaturus esset: non enim aliter id futurum esse praescires.
5 Sicut itaque non sibi adversantur haec duo, ut tu praescientia tua noveris quod alius sua voluntate facturus est; ita Deus neminem ad peccandum cogens, praevidet tamen eos qui propria voluntate peccabunt.
Augustinus HOME