monumenta.ch > Augustinus > 45. > 16. > 62. > 35. > 49. > 52. > 30. > 76. > 32. > 13. > 65. > 34. > 7. > 2. > 23. > 25. > 22. > 3. > 27. > 70. > 55. > 59. > 10. > 69. > 26. > 19. > 77. > 29. > 39. > 12. > 44. > 24. > 7. > 4.
>>> Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT II. - Dei praescientia quomodo liberam voluntatem peccantibus non auferat, quaestio plurimos torquens., 5.

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER TERTIUS. In quo quaeritur..., CAPUT II. - Dei..., 4.

1 Quae cum ita sint, ineffabiliter me movet, quomodo fieri possit ut et Deus praescius sit omnium futurorum, et nos nulla necessitate peccemus.
2 Quisquis enim dixerit aliter evenire posse aliquid quam Deus ante praescivit, praescientiam Dei destruere insanissima impietate molitur.
3 Quapropter, si praescivit Deus peccaturum esse primum hominem, quod necesse est concedat mihi quisquis mecum omnium futurorum praescium fatetur Deum; si ergo ita est, non dico non eum faceret, bonum enim fecit, nec obesse quidquam Deo posset peccatum eius quem bonum ipse fecit: imo in quo faciendo bonitatem suam ostenderat, ostendit etiam in puniendo iustitiam, et in liberando misericordiam: non itaque dico, non eum faceret; sed hoc dico, quoniam peccaturum esse praesciverat, necesse erat id fieri, quod futurum esse praesciebat Deus.
4 Quomodo est igitur voluntas libera ubi tam inevitabilis apparet necessitas?
Augustinus HOME