monumenta.ch > Augustinus > 53. > 23. > 71. > 2. > 7. > 4. > 24. > 44. > 12. > 39. > 29. > 77. > 19. > 26. > 69. > 10. > 59. > 55. > 70. > 27. > 3. > 22. > 25. > 23. > 2. > 7. > 34. > 65. > 13. > 32. > 76. > 30. > 52. > 49. > 35. > 62. > 16. > 68. > 58. > 47. > 45. > 33. > 10. > 51. > 41. > 31. > 73. > 9. > 28. > . . .
>>> Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT XIX. - Bona magna, minima, et media. In mediis censetur libertas., 51.

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER SECUNDUS. In quo, CAPUT XIX. - Bona..., . . .

1 Ista ergo magna bona sunt: sed meminisse te oportet, non solum magna, sed etiam minima bona non esse posse, nisi ab illo a quo sunt omnia bona, hoc est Deo.
2 Id enim superior disputatio persuasit, cui toties tamque laetus assensus es.
3 Virtutes igitur quibus recte vivitur, magna bona sunt: species autem quorumlibet corporum, sine quibus recte vivi potest, minima bona sunt: potentiae vero animi sine quibus recte vivi non potest, media bona sunt.
4 Virtutibus nemo male utitur: caeteris autem bonis, id est, mediis et minimis, non solum bene, sed etiam male quisque uti potest.
5 Et ideo virtute nemo male utitur, quia opus virtutis est bonus usus istorum, quibus etiam non bene uti possumus.
6 Nemo autem bene utendo male utitur.
7 Quare abundantia et magnitudo bonitatis Dei non solum magna, sed etiam media et minima bona esse praestitit.
8 Magis laudanda est bonitas eius in magnis quam in mediis, et magis in mediis quam in minimis bonis: sed magis in omnibus quam si non omnia tribuisset.
Augustinus HOME