monumenta.ch > Augustinus > 10.21 > 13.28 > 11.22 > 13.31 > 11.23 > 11.20 > 21.31 > 13.29 > 10.15 > 10.12 > . . . > 10.11 > 11.15 > 10.20 > 10.20 > 15.20 > . . . > . . . > 40. > . . .
>>> Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT XIV. - Veritas possidetur cum securitate., 38.

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER SECUNDUS. In quo, CAPUT XIV. - Veritas..., . . .

1 Nemo autem securus est in iis bonis quae potest invitus amittere.
2 Veritatem autem atque sapientiam nemo amittit invitus: non enim locis separari ab ea quisquam potest; sed ea quae dicitur a veritate atque sapientia separatio, perversa voluntas est, qua inferiora diliguntur.
3 Nemo autem vult aliquid nolens.
4 Habemus igitur qua fruamur omnes aequaliter atque communiter: nullae sunt angustiae, nullus in ea defectus.
5 Omnes amatores suos nullo modo sibi invidos recipit, et omnibus communis est, et singulis casta est.
6 Nemo alicui dicit: Recede, ut etiam ego accedam; remove manus, ut etiam ego amplectar.
7 Omnes inhaerent, idipsum omnes tangunt.
8 Cibus eius nulla ex parte discerpitur; nihil de ipsa bibis quod ego non possim.
9 Non enim ab eius communione in privatum tuum mutas aliquid; sed quod tu de illa capis, et mihi manet integrum.
10 Quod te inspirat non exspecto ut reddatur abs te, et sic ego inspirer ex eo: non enim aliquid eius aliquando fit cuiusquam unius aut quorumdam proprium, sed simul omnibus tota est communis.
Augustinus HOME