monumenta.ch > Augustinus > 10.21 > 13.28 > 11.22 > 13.31 > 11.23 > 11.20 > 21.31 > 13.29 > 10.15 > 10.12 > . . . > 10.11 > 11.15 > 10.20 > 10.20 > 15.20 > . . . > . . . > 40. > . . . > 38. > 41. > 39. > 30. > 5. > 29. > 42. > 52. > 34. > 46. > 48. > 36. > 31.
Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT XI. - Sapientia et numerus an idem, an alterum ab altero vel in altero existat., , 30. <<<     >>> 32.

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER SECUNDUS. In quo, CAPUT XI. - Sapientia..., 31.

1 Sed quia dedit numeros omnibus rebus etiam infimis, et in fine rerum locatis; et corpora enim omnia quamvis in rebus extrema sint, habent numeros suos; sapere autem non dedit corporibus, neque animis omnibus, sed tantum rationalibus, tanquam in eis sibi sedem locaverit, de qua disponat omnia illa etiam infima quibus numeros dedit: itaque quoniam de corporibus facile iudicamus, tanquam de rebus quae infra nos ordinatae sunt, quibus impressos numeros infra nos esse cernimus; et eos propterea vilius habemus.
2 Sed cum coeperimus tanquam sursum versus recurrere, invenimus eos etiam nostras mentes transcendere, atque incommutabiles in ipsa manere veritate.
3 Et quia sapere pauci possunt, numerare autem etiam stultis concessum est, mirantur homines sapientiam, numerosque contemnunt.
4 Docti autem et studiosi, quanto remotiores sunt a labe terrena, tanto magis et numerum et sapientiam in ipsa veritate contuentur, et utrumque charum habent: et in eius veritatis comparatione non eis aurum et argentum, et caetera de quibus homines dimicant, sed ipsi etiam vilescunt sibi.
Augustinus HOME