monumenta.ch > Augustinus > 53. > 23. > 71. > 2. > 7. > 4. > 24. > 44. > 12. > 39. > 29. > 77. > 19. > 26. > 69. > 10. > 59. > 55. > 70. > 27. > 3. > 22. > 25. > 23. > 2. > 7. > 34. > 65. > 13. > 32. > 76. > 30. > 52. > 49. > 35. > 62. > 16. > 68. > 58. > 47. > 45. > 33. > 10. > 51. > 41. > 31. > 73. > 9. > 28. > . . . > 7. > 4. > 43. > 23.
Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT XI. - Mens ex libera voluntate libidini serviens punitur iuste., , 22. <<<    

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER PRIMUS. In quo mota..., CAPUT XI. - Mens..., 23.

1 E. Magnam quidem istam poenam esse iudico, et omnino iustam, si quis iam in sublimitate sapientiae collocatus, inde descendere ac libidini servire delegerit: sed utrum esse quisquam possit incertum est, qui haec aut voluerit facere, aut velit.
2 Quanquam enim credamus hominem tam perfecte conditum a Deo, et in beata vita constitutum, ut ad aerumnas mortalis vitae ipse inde propria voluntate delapsus sit; tamen hoc cum firmissima fide teneam, intelligentia nondum assecutus sum: cuius rei diligentem inquisitionem, si nunc differendam putas, me invito facis.
Augustinus HOME

ubbB_VIII_0009.58v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik