monumenta.ch > Augustinus > 15. > 11. > 33. > 14. > 1. > 4. > 20. > 25. > 20. > 3. > 8. > 26. > 34. > 24. > 19. > . . . > 27. > 17. > 18. > 16. > 13. > 22. > 42. > 15. > 13. > 28. > 6. > 3. > 27. > 9. > 17. > 15. > 31. > 12. > 1. > 6. > 24. > 22. > 9. > 18. > 11.
>>> Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT V. - Obiectio altera de occisione hominis vim afferentis per humanas leges licita., 12.

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER PRIMUS. In quo mota..., CAPUT V. - Obiectio..., 11.

1 Quare nunc, age, quaeramus, si placet, utrum etiam in sacrilegiis libido dominetur, quae videmus plura superstitione committi.
2 A. Vide ne praeproperum sit: prius enim mihi discutiendum videtur utrum vel hostis irruens, vel insidiator sicarius, sive pro vita, sive pro libertate, sive pro pudicitia, sine ulla interficiatur libidine.
3 E. Quomodo possum arbitrari carere istos libidine, qui pro iis rebus digladiantur, quas possunt amittere inviti: aut si non possunt, quid opus est pro his usque ad hominis necem progredi? A.
4 Non ergo lex iusta est, quae dat potestatem vel viatori ut latronem, ne ab eo ipse occidatur, occidat; vel cuipiam viro aut feminae ut violenter sibi stupratorem irruentem ante illatum stuprum, si possit, interimat.
5 Nam militi etiam iubetur lege, ut hostem necet: a qua caede si temperaverit, ab imperatore poenas luit.
6 Num istas leges iniustas, vel potius nullas dicere audebimus? Nam mihi lex esse non videtur, quae iusta non fuerit.
Augustinus HOME

ubbB_VIII_0009.44r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik