monumenta.ch > Augustinus > 4.10 > 2. 8 > 6.11 > 9.12 > 2. 3 > 9.10 > 7.11 > 7.12 > 13 > 5.10 > 7.11 > 2. 7 > 8.14 > 7.10 > 10 > 3. 5 > 9.14 > 1. 2 > 2. 4 > 7.14 > 2. 4 > 2. 3 > 20 > 2. 2 > 5.10 > 7.12 > 7.13 > 2. 3 > 9.16 > 2. 3 > 23 > 7.12 > 7.13 > 2. 4 > 2. 2 > 12 > 21 > 18 > 24 > 17 > 25 > 2. 2 > 22
Augustinus, De immortalitate animae, 13, 21. <<<    

Augustinus, De immortalitate animae, 13, 22.

1 Postremo iste animus cogens aut animal est, aut caret corpore (I Retract., c. 5, n. 3).
2 Sed si caret corpore, in hoc mundo non est.
3 Et si ita est, summe bonus est, nec potest velle alteri tam turpem commutationem.
4 Si autem animal est, aut animal est etiam ille quem cogit, aut non est.
5 Sed si non est, ad nihil cogi ab alio potest.
6 Non enim habet potentiorem qui in summo est.
7 Si autem in corpore est, ab eo rursus qui in corpore est per corpus cogitur, ad quodcumque cogitur.
8 Quis autem dubitet nullo modo per corpus fieri tantam commutationem animo? Fieret enim si esset illo corpus potentius: quamvis quidquid illud est, ad quod per corpus cogitur, prorsus non per corpus, sed per cupiditates suas cogitur, de quibus satis dictum est.
9 Quod autem rationali anima melius est, omnibus consentientibus, Deus est.
10 Qui profecto consulit animae, et ideo non ab eo cogi anima potest, ut convertatur in corpus.
Augustinus HOME

bnf17349.166

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik