monumenta.ch > Augustinus > . . . > 16 VIII > 23 XVII > 36 XIII > . . . > 2 > 2 > 25 XV > 3 > 7 > 37 XIII > 10 VI > 51 > 25 XIV > . . . > 2 > 18 XI > . . . > . . . > 2 > 26 XI > 2 II > 19 XI > . . . > 17 VII > 20 XI > . . . > 35 XIII > . . . > . . . > 26 XV > . . . > 18 XI > 15 VI > . . . > 2 II > . . . > 2 > . . . > 2 > . . . > 2 > . . . > . . . > . . . > 5 > . . . > . . . > 3 > 1 > 2 > . . . > . . . > 16 XI > . . . > 24 X > 21 > . . . > 4 > 13 VII > 1 > 2 II > . . . > . . . > 18 X > 10 VI > 27 XI > 2 > 19 X > 2 > 2 > . . . > 21 XIV > 13 VI > . . . > 21 > 20 XI > 2 > 3 > . . . > 18


Augustinus, De immortalitate animae, 11, 18.

1 Rursus igitur si quid metuendum est, id est metuendum ne deficiendo animus intereat, id est dum ipsa existendi specie privatur.
2 De qua re quanquam satis esse dictum arbitrer, et quam hoc fieri non possit certa ratione monstratum sit; tamen etiam hoc attendendum est, non esse aliam causam huius formidinis, nisi quia fatendum est in defectu quodam esse animum stultum, et in essentia certiore atque pleniore sapientem.
3 Sed si, quod nemini dubium est, tunc est animus sapientissimus, cum veritatem, quae semper eodem modo est, intuetur, eique immobilis inhaeret divino amore coniunctus; et illa omnia quae quoquo modo sunt ab ea essentia sunt, quae summe maximeque est: aut ab illa est animus in quantum est, aut per seipsum est.
4 Sed si per seipsum est, quoniam ipse sibi causa existendi est, et nunquam se deserit; nunquam interit, ut supra etiam disputavimus.
5 Si vero ex illa, diligenter opus est quaerere quae res ei possit esse contraria, quae animo auferat animum esse quod illa praebet.
6 Quid est igitur? An forte falsitas, quia illa veritas? Sed manifestum est, atque in promptu situm, quantum nocere animo falsitas possit.
7 Num enim amplius potest quam fallere? at nisi qui vivit, fallitur nemo.
8 Non igitur falsitas interimere animum potest.
9 Quod si haec non potest quae contraria veritati est, auferre animo animum esse, quod ei veritas dedit (ita enim est invictissima veritas); quid aliud invenietur, quod auferat animo id quod est animus? Nihil profecto: nam nihil est contrario valentius ad id auferendum, quod fit ab eius contrario.
Augustinus HOME

bnf17349.164

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik