monumenta.ch > Augustinus > 6. 8 > 6. 9 > 8. 9 > 9.15 > 4. 6 > 1. 1 > 6. 9 > 5. 7 > 1. 1 > 1. 1 > 12.21 > 1. 1 > . 1 > 5. 8 > . 1 > 4. 6 > . 1 > 6. 9 > 1. 1 > 19 > 13 > 16


Augustinus, De immortalitate animae, 9, 16.

1 Quod si quisquam non eum interitum dicit formidandum animo, quo efficitur ut nihil sit quod aliquid fuit, sed eum quo dicimus ea mortua quae vita carent; attendat quod nulla res seipsa caret.
2 Est autem animus vita quaedam: unde omne quod animatum est, vivere; omne autem inanime quod animari potest, mortuum, id est vita privatum intelligitur.
3 Non ergo potest animus mori.
4 Nam si carere poterit vita, non animus sed animatum aliquid est.
5 Quod si absurdum est, multo minus hoc genus interitus timendum est animo, quod vitae certe non est timendum.
6 Nam prorsus si tunc moritur animus, cum eum deserit vita illa; ipsa vita quae hunc deserit multo melius intelligitur animus, ut iam non sit animus quidquid a vita deseritur, sed ea ipsa vita quae deserit.
7 Quidquid enim vita desertum mortuum dicitur, id ab anima desertum intelligitur: haec autem vita, quae deserit ea quae moriuntur, quia ipsa est animus, et seipsam non deserit; non moritur animus.
Augustinus HOME