monumenta.ch > Augustinus > § 2 > LIV. > § 47 > LXXXVI. > XXXV. > § 16 > § 22 > LXXXVIII. > LIX. > LI. > § 38 > XXXVI. > XXIX. > LXXIV. > § 10 > XXXIX. > XXIII. > LXXXII.
Augustinus, De haeresibus, LXXXI. <<<     >>> LXXXIII.

Augustinus, De haeresibus, LXXXII.

1 IOVINIANISTAS quoque apud istum reperi, quos iam noveram.
2 A Ioviniano quodam monacho ista haeresis orta est aetate nostra, cum adhuc iuvenes essemus.
3 Hic omnia peccata, sicut stoici philosophi, paria esse dicebat, nec posse peccare hominem lavacro regenerationis accepto, nec aliquid prodesse ieiunia, vel a cibis aliquibus abstinentiam.
4 Virginitatem Mariae destruebat, dicens eam pariendo fuisse corruptam.
5 Virginitatem etiam sanctimonialium, et continentiam sexus virilis in sanctis eligentibus caelibem vitam, coniugiorum castorum atque fidelium meritis adaequabat: ita ut quaedam virgines sacrae provectae iam aetatis in urbe Roma, ubi haec docebat, eo audito nupsisse dicantur.
6 Non sane ipse vel habebat, vel habere volebat uxorem: quod non propter aliquod apud Deum maius meritum in regno vitae perpetuae profuturum, sed propter praesentem prodesse necessitatem, hoc est, ne homo coniugales patiatur molestias, disputabat.
7 Cito tamen ista haeresis oppressa et exstincta est, nec usque ad deceptionem aliquorum sacerdotum potuit pervenire.
Augustinus HOME

ubbB_VIII_0009.22r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik